monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 92, 5
Ob haec et alia plurima, de quibus scribere epistularis sermo non patitur, condemnati sunt, et eiecti de Ecclesia; sed fatuitati iuncta superbia, Episcoporum iudiciis contradicunt, cohaereticum suum nitentes seditione defendere, et per alienas provincias suberrantes, damnati damnatum habent ducem, et huius operis eriguntur. Obsecro itaque vos, fratres carissimi, ut si istuc veniunt, praeceptis Evangelicis eos ad lacrymas provocetis. Voti nostri esse, et illos, et alios errores corrigere poenitentia, et digne suo nomine conversantes, ut qui vocantur Monachi, si tamen hoc esse cupiunt, quod dicuntur, silentium diligant, et fidem Catholicam, quibus nihil omnino est praeferendum . Sed ut audio, imitantes Zabulum, huc illucque discurrunt, et quaerunt quos suis impietatibus devorent Putant enim insaniam, fidem, audaciam, fortitudinem; et idcirco erecti in superbiam, Ecclesiasticae praedicationi Origenis doctrinam, quae Idololatriae mixta est, praeferunt. Sicubi ergo fratres, et plebem quae vobis credita est, turbare tentaverint, custodite gregem Domini, et insanos impetus eorum reprimite. Nihil eis nocuimus, nihil tulimus: una causa in nos odiorum est, quod usque ad mortem parati sumus fidem defendere.